C. Plinii Secundi Naturalis historiæ libri xxxvii. ex ed. G. Brotier cum notis et interpretatione in usum delphini variis lectionibus notis variorum, volumen quintum, Plinius II 1826

Pages 2513 et 2514 (corrigé)

http://books.google.fr/books?id=69EIAAAAQAAJ&printsec=titlepage&source=gbs_summary_r&cad=0#PPA2513,M1

xiii.Galliarum glandiferaea maxime arbores agaricumb ferunt. Est autem fungus candidus, odoratus, antidotis efficax, in summis arboribus nascens, nocte relucens. Signum hoc ejus, quo in tenebris decerpitur. E glandiferis sola quae vocatur aegilopsc fert pannosd arentes, muscoso

CAP. xiii. 1 ItaVet. Dalec. et Cliiffl. item edd. Hardnin. et recentt.

NOTAE
a Glandiferae] Praecipue larices, oculato teste Nic. Chorier, Hist. Delphin, lib. I. p. 58. Sunt enim ea regione plurimae.
b Agaricum] Άγαρικδυ, et apnd Gallos retinet nomen Agaric, fungi genus. A Dodonaeo pingitur, v. 3. 24. p. 477. De eo rursum Plinius xxv. 57. quem locum vide.
c Vocatur aegilops] Fagus haec est Latinorum, ut diximus c. 6. Haec porro accepta a Theophr. III 9. О δε καλουσί τιυες Φδσκου, etc...

Delph.etVar. Cías. Plinius. 7 U

villo canos, non in cortice modo, verum et e ramis dependentes cubitali magnitudine, odoratos, ut diximusd inter unguenta. Suberi minimae arbore, glans pessima, rara: cortex tantum inf fructuf praecrassusg ac renascens,h atque etiam in denos pedes undique explanatus. Usus ejus ancoralibus maxime navium, piscantiumque tragulisi, et cadorumjobturamentis : praeterea in hyberno fœminarum calceatu. Quamobrem non infacete Graecik corticis arborem appellant. Sunt et quil fœminam ilicem vocent ; atque, ubi non

phascon Theopbr. panos Gronov. et vulgg. — 2 Dalec. non minima. — 3 Dalec.

NOTAE
etc. quidam vocant, pannis simile, aegilops sola fert, canum et muscosum, cubitali longitudine pendens, uti vestis lacerus longusque pannus : nascitur e cortice, non e surculorum cacumine, unde glans: neque ex gemma, sed ex latere ramorum anni exacti, &c.
d Ut diximus] Lib. XII. c. 50.
e Minima arbor] Nempe e glandiferis.
f Cortex tantum in fructu] in usu : quod ex ea arbore nihil ad vitam utile colligas, praeter corticem.
g Praecrassus] Theophr. Hist. III. 16. Φλοιδν εχει παχυν αφδδρα.
h Renascens] Intra annos tres, ευ τρισν έτεσιν Theophr. loc. cit.
i Tragulis] Piscatorum verricula tragulas vocat, sine controversia a trahendo nomen adeptas, ut vidit jamdudum Turnebus Advers, xxii. 14. p. 721. Et Glossae Isidori, 'Tra- gum, genus piscatoriae.' Glossar. Lat. Gallic. 'Tragum, Rets à pêcher.' Catholicon Armoricum, 'Traimaill, c'est une rets à pêcher. Latine, hoc tragum, verriculum.' Gallis, Tremail. Italia, Tramaglio: quod tribus maculis, vel triplici macularum ordine constat, quas Mailles nostri appellitant.
j Et cadorum] Nunc quoque subere lagenis amphorisque obturandis utimur : et a calceariis suberem expeti ad conficiendas crepidas, nemo nescit. Haec obturamenta Galli vocant,bondons: obturare cadum, bondonner un muid.
k Non infacete Graeci] Videtur Φελλδν, quasi Φλοιδν dici a Graecis velle. Φελλδς certe Hesychio Φλοιδς δενορου, και ξύλον φλαφρδν, arboris cortex, et lignum leve. Suberem etiam simpliciter corticem Latini dixere. Horat. III. Od. 9. 22. 'Tu levior cortice.' Et I. Sat. 4. 119. 'Simul ac duraverit aetas Membra animumque tuum, nabis sine cortice.'
1 Sunt et qui] Haec Theophrastus iisdem plane verbis, Hist. III. 16. de arbore quam Φελλοδρυν Arcades vocabant : eandem esse cum Φελλψ, seu subere, ex aliis auctoribus Plinium didicisse credimus.
1